- HOROMASDES
- HOROMASDESa vett. Aegyptiis, h. e. Iuppiter, Nilus inundatione suâ fertilem Aegyptum reddens, dictus est, si Diog. Laertio fides: sed Persicum id esse nomen, quo Kalendae designentur, ait Ioh. Meurs. ad Lycophron. p. 130. Principium veto boni Zoroastri habitum, sicut Arimanium mali, refert Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 1. c. 5. Vide quoque Oromasdes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.